- MAGNIFICI
- MAGNIFICIdicti olim Praefecti praetorio, Magistri militum, Magistri officiorum, Magistri inter agentaes, Quaestores, Comites Domesticorum, l. 16. Cod. de test. mil. l. ult, C. ubi Sen. l. 33. C. de appell. §. ad istum, etc.Sed et Magnificentissimus, ab Imperat. Exquaestor appellatur, in Auth. ut divinae iuss. etc. Vide Ioann. Calvin. Lexic. Iuriad. At sequentibus temporibus, Magnificentia, titulus fuit honorarius, ipsis Regibus tribui solitus. Vide Epistolas Childeberti Histor. Francic. Tom. I. p. 809. Ep. 60. Nicolai I. Pontific. et plura hanc in rem, apud Brissonium de Formulis p. 355. de quibus infra. Hodie Magnificus, it. Magnificentissimus, tituli sunt Rectorum Academicorum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.